Tunc coepit Absalon aspirare ad regnum, nam Calech ante eum genitus, vel iners erat, vel mortuus. Fecitque sibi currus, et equites quinquaginta qui praecederent eum; et mane consurgens stabat in porta, et blandiebatur ascendentibus ad regis judicium dicens: Bona sunt quae dicis, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Quis constituet me regem, ut juste judicem? Et inclinavit ad se corda virorum. Post quatuor vero annos reversionis, ait ad regem: Dum eram in exsilio vovi, si reduxerit me Dominus in Jerusalem: Sacrificabo Domino in Hebron. Vadam ergo, et reddam vota mea. Et ait rex: Vade in pace. Alia littera habet post quadraginta annos, quadraginta enim anni fluxerunt ex quo occisi sunt sacerdotes Nobe, qui ponuntur hic, ut monstretur divinam ultionem suscitari super David, eo quod Abimelech sacerdotem fefellit. Abiit ergo Absalon in Hebron, utens consilio Achitophel Gilonitae, qui fuerat consiliarius David, et egressi sunt multi de Jerusalem rem ignorantes. Cumque immolasset hostias facta est conjuratio valida, et augebatur populus cum Absalon. Quod cum accepisset David, ait servis suis: Egrediamur cito ne forte veniens Absalon occupet nos, et percutiat civitatem. Et egressus est David rex, et universa domus ejus nudis pedibus, dimittens decem concubinas ad custodiendum domum; et praecedebant regem Cerethi, et Phelethi sexcenti viri pugnatores, qui secuti fuerant eum de Geth. Isti creduntur beneficia praestitisse David quando latuit in Geth, et in retributionem dederat eis locum in Jerusalem. Josephus dicit illos sexcentos egressos cum eo, qui quondam astiterant ei in Saulis persecutione. Potuit autem fieri, ut hi et illi essent cum eo. Et ait rex ad Ethai Gethaeum filium Achis, qui primus erat inter sexcentos: Reduc fratres tuos in Jerusalem, et habita cum rege Absalon: heri venisti, et hodie compelleris exire. Qui respondit: Vivit Dominus, nec in morte, nec in vita derelinquam te. Et transgressi sunt universi flentes cum rege torrentem Cedron, et levitae arcam portantes, deposuerunt eam, donec transiret populus, et ascendit Abiathar ad consulendum Dominum. Qui non respondit ei. Et ideo ait David ad Sadoc: Revertere in civitatem cum arca, ego abscondar in deserto. Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar sint vobiscum, per quos veniet ad me sermo a vobis. Et redierunt cum arca. Cumque ascendisset David clivum Olivarum, occurrit ei Chusai Arachites consiliarius ejus, et ait David: Revertere, et esto cum Absalon, et dissipabis consilium Achitophel, et quod audieris in domo regis indicabis sacerdotibus, qui dirigent ad me filios suos. Et venit Chusai ad Absalon in Jerusalem. Cumque paululum processisset David, apparuit ei Siba cum duobus asinis, ferens panem, et uvam passam, et massas caricarum, vel palatarum, id est ficuum, quae inter tabulas, quas palas dicimus, pressae compinguntur. Et ait Siba ad regem: Asinos duxi, ut in eis sedeant domestici regis, et tuli cibaria, ut alantur in deserto. Et ait rex: Ubi est Miphiboseth? Qui respondit: Remansit in Jerusalem dicens: Hodie restituet mihi Dominus ultionem patris mei. Et ait rex Sibae: Tibi sint omnia quae fuerant Miphiboseth. Venit ergo David, usque ad Bahurim, et egressus vir de cognatione Saul nomine Semei, projiciens lapides, et lutum, maledicebat regi, dicens: Egredere, vir sanguinum. Ecce premunt te mala, quae fecisti in domum Saul. Quem cum percutere Abisai vellet, prohibuit eum David dicens: Filius uteri mei quaerit animam meam, quanto magis filius Jemini. Misit eum Dominus, ut maledicat mihi. Respiciat Dominus hanc afflictionem meam. Fabulantur Hebraei hunc Semei fuisse Nabath, patrem Jeroboam, et nomen avi ejus Jemini, et descendit David, usque ad Jordanem.